- JOHANNES VII
- I.JOHANNES VII.Graecus, fil. Platonis, prioris Successor, a Iustiniano Rhinormeto examinare quaedam seripta iussus Syuodo convocatâ, non satis animi habuit, ut quae sibi contraria, reseinderet. Wilfridum Archiep. Eboracensem a quo plurimi Frisiorum conversi, contra persecutores tuitus, Obiit A. C. 707. Beda de gest. Angl. l. 5. c. 20. etc. Successit ei Sisinnius.II.JOHANNES VII.Palaeologius, patri Emanueli II. sponte Impetum abdicanti, successit, A. C. 1419. maritus Sophiae, Marchionis Montfertatensis. Patte non felicior. Imprudenter enim Mustapham iuvando, Amurathem adversus se concita vit, Venetis Thessalonicâ frustra conoessâ, nam et hauc Amurathes expugnavit. Hinc urbi exitium imminere cernens, ut a Latinis auxilia impetrare posset, in Italiam cum Iosepho Patr. concessit, et Conc. sub Eugenio IV. Florentiae habito, Eccl. Graecam Latinae univit, consensu postmodum a Graecis rescisso. Obut in Orientem reversus, A. C. 1448. sec. Onuphrium A. C. 1445. Georg. Phran. 1. 2. Naucler. gen. 49. Ducas, Chalcondylas, etc. Galliae Reges.III.JOHANNES VII.a Phil. promotus, Theophili Imp. praeceptor, successit Theodoro, A. C. 835. Michaele III. ad Imperium evecto, a matre eius Theodora pulsus, surrogato Methodio, A. C. 842. Quod Imaginum improbaret venerationem, gravia passus, A. C. 844.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.